Dank Herrn Müller-Abbass berichten wir von der EM 2024:
Grex Daniae a Germanis magno cum labore superata
Ludus magna tempestate et imbribus diu interruptus
Etiam electronica machina leges lineasque custodiendi ter adhibita
In memorabili maximaque pugna Germanici pedifollici certamen optimorum octo gregum adepti sunt. Nam illi - ludo magna tempestate aliquantum spatium interrupto - magno studio et artificio quodam fortes lusores Danicos vicerunt. Medio in ludo Iupiter, pater deorum, fulgura et imbres ingentes de caelo mittebat, sed postea finem magnae tempestatis fieri iussit. Erant intra minus spatium etiam tres res dubiae, sed magnae, in quibus solam per machinam electronicam leges lineasque custodiendi consilia recta capi poterant.
Mox autem Germanico gregi licebit cum Hispanis de victoria proxima certare. Adhuc viri in paeninsula nati fortissmi et callidissmi esse plurimumque valere videbantur. Itaque viris Clavivri res non solum ingens, sed etiam difficillima erit. Ad gregem Hispaniae vincendum omnibus lusoribus Germaniae perendie demonstranda erit virtus maxima .