Dank Herrn Müller-Abbass berichten wir von der EM 2024:
Certamen pedifollicum Europae institutum
Grex Germanicus viros Caledoniae devicit
Ante paucos dies certamen pedifollicum institutum est Monachi, in pulchro capite Bavariae, ubi in arena paene septuaginta milia hominum magno spectaculo faventium aderant.
Imprimis Cauponis et Musiala, offensores artificiosi, sed etiam postea arenam intrans Complecrater, fortis heros, offensor pristinus Bremensis, ab uno anno lusor Tremoniae, valde laudati sunt, quod ab unoquoque porta Caledoniae pulcherrime icta erat.
In summa lusores Germanici etiam quinquies follem in portam adversiariorum ingesserunt, sed temeritate semel in portam suam.
Iulianus Clavivir, dux exercitationum, illo eventu contentus erat seque rectum consilium proelii committendi cepisse pro certo habuerat, nam nonnullis cladibus Germaniae superiore anno acceptis multi homines gregi Germanico faventes fuerant spe parva et magna dubitatione.
Ad subridendum: Factum in modum insulae maioris Balearis de illo Complecratere carmen in mediis socialibus - Instagram nominatis - apertum a multitudine audiebatur et laudabatur. In colloquio se hoc carmine gaudere et superbum esse dixit.