Dank Herrn Müller-Abbass berichten wir von der EM 2024:
Somnium Germanicum ab Hispanis extremo tempore deletum
Fortis hospes certamine summo expulsus
Magna tristitia dolorque omnibus locis Germaniae
Iudex in legibus custodiendis in errore perseverans
Heri sub vesperum somnium magnum plurimorum Germanorum finitum est, nam grex Hispanicus prospera fortuna viros Germanicos fortissime pugnantes vicit. Post cladem multae lacrimae et dolores ubique animadverti poterant.
Iusto autem tempore ludendi consumpto erat nullus victor, ut spatium temporis quoddam adderetur. Omnibus de discrimine per quinos ictus utriusque gregis adhibendo cogitantibus subito offensor Hispanicus follem per caput in portam Germanicam vi ingessit - nulla opportunitate follem arcendi Recentiori, custodi portae Germanicae, data. Tamen plurimi spectatores Germanici et ira et acerbitate commoti sunt, quia paulo ante iudex, custos legum, in amplissima re omnino erraverat incommodo gregis Germanici.
Paulo post magnum signum certaminis finiendi datum est. Ad futurum tempus: Multis hominibus Germaniae faventibus spes magna est in magno certamine proximo victoriam reportare.